Epistola I ad Corinthos*

Caput 6: Versus 18

Fugite fornicationem.Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci.Omne enim peccatum.Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus, ut illud.Qui autem fornicatur.Non dicitur propter quantitatem fornicationis, quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio, vel majora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata.
(* Traductions européennes)